Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita uicturus erexerat. interea astutus inimicus uariis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, uoluntate mutata secum potius uellet habitare.

adit ergo Martinum fortis eremita et quid [*]( condita v, F corr. et aliquot libri Giselini, ut uidetur, spiritaliter (uel spiritualiter) sale condita AMQ 3 iterum F II humunculum V solus 4 pellicea v II eiectus de parad. om. V 5 oues pascit V 6 adhuc - induamus om. V II Adam om. Q 8 remanebat F 9 a BV: om. AFv, qua pecora depasta sunt F corr. m. 2 11 porci] add. in Fm. 2 id est 12 foeda A, foedera V n praetendit AFv 14 luxuriatur A II faeni V, feniA 16 radiauit V 17 fornicationi—qui coniugia om. V 19 existimant B et 2 alii codd. apud de Prato 24 heremita AFV, item paulo post 28 adit BM: adiit AFVv II et quid AMV: quid Fv )

193
haberet animi confitetur. ille uero uehementer abnuere, feminam uiro rursus, iam monacho, non marito, incongrua ratione misceri. postremo cum miles insisteret, adfirmans nihil hoc proposito esse nociturum : se solo coniugis uti uelle solacio, porro ne rursus se in sua reuoluerent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem militiae sacramenta iurasse: pateretur episcopus sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare.

tum Martinus — uerba uobis ipsa dicturus \'sum — dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti ? at ille respondens, frequenter, inquit, in acie steti et in bello frequenter interfui.

ad haec Martinus: dic mihi ergo: numquid in illa acie, quae armata in proelium parabatur aut iam aduersus hostilem exercitum conlato comminus pede destricto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti?

tum demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.

Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat, acies militum separata consistat: procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.