Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis aduersum malos pugna perpetuumque certamen conciuit odia perditorum. oderunt eum haeretici, quia eos inpugnare non desinit, oderunt eum clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina:

sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insani sunt. uere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina: totus semper in lectione, totus in libris est: non die neque nocte requiescit: aut legit aliquid semper aut scribit. quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum Deo, ante propositam eremum adire, uel exiguum temporis punctum a tanto uiro discedere noluissem.

huic ergo traditis adque commissis omnibus meis omnique familia, quae me contra uoluntatem animi mei secuta tenebat inplicitum, exoneratus quodammodo graui fasce penitus ac liber, regressus ad Alexandriam, uisitatis ibi fratribus ad superiorem inde Thebaidem, id est ad Aegypti extrema contendi.

ibi enim uaste patentes eremi solitudines plurimum ferebantur habere monachorum. longum est, si omnia cupiam referre quae uidi: pauca perstringam.