Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

mihi autem ex illis libris quaedam curiosius indaganti admodum multa placuerunt, sed nonnulla deprehendi, in quibus illum praua sensisse non dubium est, quae defensores eius falsata contendunt.

ego miror unum eundemque hominem tam diuersum a se esse po. tuisse, ut in ea parte, qua probatur, neminem post Apostolos habeat aequalem, in ea uero, qua iure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse.

nam cum ab episcopis excepta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille uel maxime parabat inuidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Iesus, sicut pro redemptione hominis in carne uenisset et crucem pro hominis salute perpessus mortem pro hominis aeternitate gustasset, ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut, qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret.