Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ceterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos [uisendos] confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione celauerat.

deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus milibus aberat, a conspectu nostro interiectu montis exclusa. erat autem uilibus texta uirgultis, non multo ambitiosior quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incuruus non poterat consistere.

cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum aduertimus, nihil eos neque emere neque uendere. quid sit fraus aut furtum nesciunt. aurum uero adque argentum, quae prima mortales putant esse, neque habent neque habere cupiunt.

nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos obtulissem, refugit, altiore consilio protestatus, ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. aliquantulum ei uestimentorum indulsimus.

Quod cum ille benigne accepisset, reuocantibus ad mare nautis discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam peruenimus, ubi foeda inter episcopos adque monachos certamina gerebantur ex ea occasione uel causa, quia congregati in unum saepius sacerdotes frequentibus decreuisse synodis uidebantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet, qui tractator scripturarum sacrarum peritissimus habebatur.

sed episcopi quaedam in libris illius insanius scripta memorabant, quae adsertores eius [*]( 3 ait om. FQV, inquit A (cauebo inquit F m. 2) 4 gallus V ; 5 autem om. V II illus V 7 gallus se AFv 8 uisendos om. BV 14 incuruus V: incuruus quis AFv, 15 animaduertimus AFv 16 emere uel uendere V 17 uero et statim post esse V: om. AFv 18 habent aut habere V 19 rcfutauit ed. Rostoeyài II altiori A 20 instrui BMV (sed V istrui): strui AFv II distrui V 21 aliquantolum V, aliquantum A pr. m. 22 reuocantibus nos AFv 25 uel causa ABFMQV: om. v II qua V 27 script. sacrarum FV: script. sanctarumA, sacrarum script. v 29 illius V: ipsius AFv 11 adsertores illius V )

158
defendere non ausi ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant: et ideo non propter illa, quae in reprehensionem merito uocarentur, etiam reliqua esse damnanda, cum legentium fides facile possit habere discrimen, ne falsata sequerentur et tamen catholice disputata retinerent. non esse autem mirum, si in libris neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset inpetere euangelicam ueritatem.

aduersum haec episcopi obstinatius renitentes pro potestate cogebant recta etiam uniuersa cum prauis et cum ipso auctore damnari, quia satis superque sufficerent libri, quos ecclesia recepisset: respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus quam profutura sapientibus.