Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

eiectos nos in illud litus exponimus, et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram, ut sit mos humani Ingenii, naturam locorum cultumque habitantium uoluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani.

tum uero ille flens prae gaudio ad genua nostra prouoluitur: iterum nos ac saepius exosculatus inuitat ad orationem: deinde expositis in terra ueruecum pellibus facit nos discumbere.

adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum: