Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Tu uero, inquiit Postumianus, uel Celtice aut, si mauis, Gallice loquerei dummodo Martinum loquaris. ego autem credo, quia, etiams mutus esses, non defutura tibi uerba, quibus Martinum facundo ore loquereris, sicut Zachariae in Iohannis nomine lingua [*]( 26 cf. Luc. 1, 63. 64. ) [*]( 1 somnolenti AFv 6 et sulpicius ad ego V 7 qui et plura A 9 quia V: ut quia (qui Fpr. m.) AFv II et ego V haud inepte, si deinde arias et tu 10 edidi BMV: editam AFv (habeo editum Fcorr.) II tu MV: ac tu AFv [I ista Fpr. m. 11 uoluat V 13 grauare V 14 et gallus ego plane inquit V || honori tamen praelatis V 16 istud om. Fpr. m. 19 gurdonicum AF: gorthonicum V, gortonicum uel gurtonicum aliquot Gisel. libri, gorgonicum BM II coturno AFV 20 tribuistis BV: tribuitis AFv 22 faleras AFV: phaleras v II et postumianus tu uero inquid V 24 dummodo BV: dummodo iam AFv II de martinum (—no corr. m. 2) V II credo BV: profiteor AFv 25 motus V II quamuis profundo ore loquaris BM (non item V, ut ait de Prato) 26 ucchariae V ) [*]( 12* )

180
resoluta est.

ceterum cum sis scholasticus, hoc ipsum quasi scholasticus artificiose facis, ut excuses inperitiam, quia exuberas eloquentia. sed neque monachum tam astutum neque Gallum decet esse tam callidum.

uerum adgredere potius et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus, et iam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei uicina nocte superesse.

Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: cauendum mihi inprimis esse arbitror, ne ea de Martini uirtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memorauit. unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea adtingam, quae laicus egit ac monachus: nec uero audita ab aliis quam quae uidi ipse dicturus sum.

(DIALOGUS SECUNDUS).

Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me uiro iunxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi uestimentum dari.

tunc ille arcessito archidiacono iussit algentem sine dilatione uestiri: dein secretarium ingressus, cum solus, ut erat consuetudo, resideret — hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat, cum quidem in alio secretario presbyteri sederent, uel salutationibus uacantes uel audiendis negotiis occupati: Martinum uero usque in eam horam, qua sollemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat.