Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur infelici se obstinatione proripiens cum dolore omnium digressus a fratribus. uix e conspectu abscesserat, inpletur a daemone cruentasque spumas ore prouoluens suis dentibus se ipse lacerabat. deinde ad idem monasterium fratrum umeris reportatus, cum coerceri in eo inmundus spiritus non ualeret, necessitate cogente ferreis nexi- . bus alligatur, pedes cum manibus uinciuntur: non inmerita poena fugitiuo, ut quem non cohibuerat fides, catena cohiberet.

post biennium demum oratione sanctorum ab inmundo spiritu liberatus ad eremum, unde discesserat, mox regressus, et ipse correctus et aliis futurus exemplo, ne quem aut falsae iustitiae umbra decipiat aut incerta mobilitas inutili leuitate conpellat semel coepta deserere. haec uos de uirtutibus Domini, quae in seruis suis uel imitanda operatus est uel timenda, scire sufficiat.

sed quia satisfeci uestris auribus, immo etiam uerbosior fui fortasse quam debui, tu modo — ad me autem loquebatur — debitum faenus exsolue, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, iam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.

Quid ? inquam, tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius uita adque uirtutibus edidisse?

Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera mea liber iste discedit. nam si agnoscis, ecce — et aperit librum, qui ueste latebat - en ipsum. hic mihi, inquit, terra ac mari comes,. hic in peregrinatione tota socius et consolator [*]( 4 retinente MV: om. AF, renitente v 5 male AFQV: malo || vsentia V || euelli Rosw. 6 digressus cst A 7 inpletur BMV: inpletus AFv I a om. A 8 dein F 9 humeris Av 12 catena cohiberet BY: catenae cohiberent AFv 14 regressus est A 1\\ correctus AFQ codd. Gisel. Roszw. : correptus V (?) v 15 futurus Bosw. et V: post futurus AFv || neque aut V 17 quae Lazius: quas AFVv 23 et sulpicius (minio) quid V 25 et postumianus (minio) agnosco id quidem inquid V r 26 iste V: ille AFv || discedit et ait V || ecce et V: om. AFv 27 ueste BV: sub ueste AFv, cf. Verg. Aen. VI, 406 II en AV: enim F || terra BMV, ut coni. Vorstius: terrae AFv 28 maris F corr. )

176
fuit.

sed referam tibi sane, quo liber iste penetrarit, et quam nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis historiae peruulgata teneatur.

primus eum Romanae urbi uir studiosissimus tui Paulinus inuexit: deinde cum tota certatim urbe raperetur, exultantes librarios uidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur, siquidem nihil illo promptius, nihil carius uenderetur.

hic nauigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam ueni, iam per totam Carthaginem legebatur. solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit. nam quid ego de Alexandria loquar?

ubi paene omnibus magis quam tibi notus est. hic Aegyptum, Nitriam, The baidam ac tota Memphitica regna transiuit.