Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Duo uobis referam incredibilis oboedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad incitandam uirtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt.

ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis monasterium magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret, abbas ei coepit multa proponere: graues esse istius disciplinae labores, sua uero dura imperia, quae nullius facile ualeret inplere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus uiueretur, expeteret: non temptaret adgredi, quod inplere non posset.

ille uero nihil his terroribus permoueri, sed magis ita omnem oboedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare. quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem.

casu clibanus [*]( 2 percunctanti F 6 regressus ABFMV: regressus sum Qv 9 in om. V II isdem F: hisdem AV, iisdem v II agere ABFQV: degere v 10 deuersantium V II in in A erasum est 11 cognouistis Rosw. et V: cognoscitis AFo 13 a monasterii abbate BMV: ad monasterium abbatis AFv 15 quaelibet V 18 incitandam V: excitandam AFv 21 ingressus suscipi se rogaret BMV: ingressus coepisset rogare FQ (et sic v, sed ingressurus), ingressurus coepisset rogare ut susciperetur A 26 permoui V 27 praeceperit Fpr. m. et V 29 cunctatus AFlV: cunctatus est M, cunctatur F corr. et v )

171
propter ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur: exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concaua totis habenis regnabat incendium. hic aduenam illum iubet magister intrare, nec distulit parere praecepto: medias flammas nihil cunctatus ingreditur, quae mox tam audaci fide uictae uelut illis quondam Hebraeis pueris cessere uenienti. superata natura est, fugit incendium: