Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: uocata adest, caput praebet et habet sensum indultae sibi ueniae, sicut pudorem gessit errati:

tua haec uirtus, Christe, tua sunt haec, Christe, miracula. etenim quae in tuo nomine operantur serui tui, tua sunt, et in hoc ingemescimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non uerentur.

Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo. fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta sunt, explicabo.

habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.

ad quendam igitur hoc ritu adque hac lege uiuentem duo ex Nitria monachi, licet longe diuersa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conuersatione carus et familiaris fuisset, auditis eius uirtutibus, tetenderunt: quem diu multumque quaesitum tandem mense septimo reppererunt in extremo illo deserto, quod est Memphis contiguum, demorantem: quas ille solitudines iam per annos duodecim dicebatur habitare. qui licet omnium hominum uitaret occursum, tamen agnitos non refugit seque carissimis per triduum non negauit.

quarto die aliquantulum progressus cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se uenire conspiciunt. bestia licet tribus repertis, non incerta quem peteret, [*]( 2 refecit v 5 mitae V 6 lupa f. c. agnoscit om. V 8 tua haec Christe miracula V reliquis omissis 10 ingemescimus F pr. m. et Y: ingemiscimus AF2v 13 neq. F corr. e nec 14 narrabo ABV- narrare Fv 16 anachoritas F et sic deinceps, sed p. 168, 13 anachoreta 17 uisitentur frequenter V et cod. Vorstii: frequententur AFv 18 quos nox coegeret V, qua nox c. alter Traiectinus 20 diuersa BMV: et diuersa AFv II qui V II monasterio Y 23 repererunt extremo v II Blembis B, fort. Blemmyis, cf. de Prato II contiguo V, ex contiguom ut uidetur 25 occursum BV: occursus AFv 29 reppertis V )

168
anachoretae pedibus aduoluitur et cum fletu quodam ac lamentatione procumbens indicabat gementis pariter et rogantis affectum. mouet omnes et praecipue illum, qui se intellexerat expetitum: praecedentem sequuntur. nam subinde restitans, subinde respectans facile poterat intellegi id eam uelle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur. quid multis?

ad speluncam bestiae peruenitur, ubi illa adultos iam quinque catulos male feta nutriebat, qui ut clausis luminibus ex aluo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur. quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae pedes mater exposuit.