Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

his ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obuiam, cuius occursu nihil perterriti, ubi ante pedes eorum uenit, quasi incantata carminibus caerula colla deposuit. minor e pueris manu adprehensam ac pallio inuolutam ferre coepit. dein monasterium quasi uictor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captiuam bestiam resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit.

sed cum infantium fidem adque uirtutem ceteri praedicarent, abbas ille altiore consilio, ne infirma aetas insolesceret, uirgis.utrumque conpescuit, multum obiurgatos, cur ipsi, quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent. opus illud non suae fidei, sed diuinae fuisse uirtutis: discerent potius Deo in humilitate seruire, non in signis et uirtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis conscientia uirtutum uanitate.

Hoc ubi ille monachus audiuit, et periclitatos infantulos serpentis occursu et ipsos insuper multa uerbera uicto serpente meruisse, abbatem obsecrat ne sibi post haec panis ullus aut cibus aliqui mitteretur.

iamque octauus dies fuerat emensus, quo se homo Christi intra periculum famis ipse concluserat - arebant [*]( 1 abbatis V: sub abbatiB AFv II per om. AF 2 uirtute A 3 concnpierint F || aut acturi — ad erimum conferre V 4 illo discedunt A 7 quibus ad illos B 10 puerulos A 11 xv V || xn V: duodecim annis B, duodecennis AFM, duodennis., 12 perterritis F, sed s 2 m. adiecta 13 caerula FV: caerulea M, cerulea A 14 minoris pueri manu adprehensa ac p. inuoluta ferri coepit AFQ 15 deinde AFv 16 ezpectantibus FQ, spectantibus M II bestiolam A 19 altiori v 23 et non AFQ 24 uirtutium V 25 infantes F 27 posthac B 28 aliquis AFv II quod se V )

163
membra ieiunio, sed deficere mens caelo intenta non poterat:

corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat-cmn interim admonitus abbas ille per spiritum ut discipulum uisitaret, pia sollicitudine cognoscere cupiens, qua uitae substantia fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse proficiscitur.

ille ubi eminus senem uenire conspexit, occurrit, agit gratias, ducit ad cellulam. cum ingressi pariter ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam, foribus adfixam ante postem pendere.

ac primum calidi panis odor sentitur, tactu uero ac si ante paululum focis esset ereptus, ostenditur: Aegyptii tamen panis forma non cernitur.

obstupefacti ambo munus caeleste cognoscunt. cum ille hoc abbatis aduentui praestitum fateretur, abbas uero illius fidei ac uirtuti id potius adscriberet: ita ambo caelestem panem cum multa exultatione fregerunt.