Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum uersum inuenit, arripuit.

psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi tollitur, pars diuersa confunditur.

adque ita habitum est, diuino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui Defensor audiret, qui ex ore infantium adque lactantium, in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus esset inimicus.

Iam uero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis euoluere. idem enim constantissime perseuerabat qui prius fuerat.

eadem in corde eius [*]( 18 Ps. 8, 3. ) [*]( 2 conuenerant ABF 4 episcopatus V: episcopatu (— tu A) AFv; cf. p. 109, 6 II felicem om. A pr. m. 8 despicabilem F sed partim in rasura 2 m. dispicabilem QV 11 cogitabat V et cod. Laeii: cogebat AFv 13 quidam BMV: nomine quidam A, quidam nomine Fv II grauiter illum om. V 14 tam V: tunc AFv II fortuitu ABFM 15 eo die le- gendi A 18 hic om. v II lactantium F1QV (item infra u. 23): lactentium Av et corr. F 21 pars aduersa BM 23 qui MV: quia AFv II et A II lactentium Av 24 est (pro et) ostensus V 25 esset MV: est AFv 28 eadem in corde humilitas om. V, eius om. M )

120
humilitas, eadem in uestitu eius uilitas erat: adque ita, plenus auctoritatis et gratiae, inplebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi uirtutemque desereret.

aliquandiu ergo adhaerenti ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra ciuitatem milibus monasterium sibi statuit.

qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluuius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque arta admodum uia adiri poterat. ipse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum: