Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ingressusque euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit, orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur.

Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie adsumpta, se ei obuiam tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus uocaret intendere, ait ad eum:

quocumque ieris uel quaecumque temptaueris, diabolus tibi aduersabitur. tunc ei prophetica uoce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutorest: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus euanuit.