Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Nemo umquam illum uidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, [*]( * 2 fuerint Y: fuerant AFv II deficerint V 5 potuerint F (non itemV) II cotidianam conners. AF 7 profitetur F II nulla ABFMV: om. v 8 et in iei. V: et iei. AFv 9 et in uigiliis V II noctes V add. que 8. 1. eadem m. II perinde ab eo Apr. m. 11 ne cibo AFV: nec cibo e II quidem post somno habent AFv II quantum Y: in quantum AFv 12 coegit MY II non nisi F 13 omerus AF, omyrus V II possit V II explicare F in ras. m. 2 17 quit aliut V II ab operatione V, sed pe m. antiqua punct. 21 uir BMV: om. AFv II nem. damnans V s. I. habet, neminem condemnans v 23 aduersus F 27 nemo commotum om. AF 28 fuit V: om. AFv )

137
caelestem quodammodo laetitiam uultu praeferens extra naturam hominis uidebatur.

numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores uidebantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum uenenatis linguis et uipereo ore carpebant.

et uere nonnullos experti sumus inuidos uirtutis uitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non uidebant et quod imitari non ualebant. adque, o nefas dolendum et ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur.

nec uero quemquam nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent: sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnouerit, erubescat. nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus.

non refugimus autem, ut, si qui eius modi sunt, nos quoque cum tali uiro oderint.

illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. de cetero si qui haec infideliter legerit, ipse peccabit.

ego mihi conscius sum me, rerum fide et amore Christi inpulsum ut scriberem, manifesta exposuisse, uera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit. [*]( 3 erat V 4 obtrect. illias AFv 7 uirtutis MV: uirtutibus AFv; cf. Dial. 3,17, 5 non inuidus gloriarum 9 ingemescendum F: ingemisccndum A Vv II fere ABMV: fuere Fv 11 nominari ABV: nominare Fv 12 sufficiet (non sufficiat) ut si qui V: sufficit ut si quis AFv 13 de se BMV: de se ipso ed. Ald. de se ipse AFv 13 dictum esse A 14 de alio v 16 si quis AFv 18 ut haec scriberem v; in V haec s. I. alia manu add. est 19 uira V 1\\ ut spero orn. A pro m. 20 Expl. de uita sci martini epi. per (add. s. 1. sulpicium) seuerum monachum massiliensem. cuius depositio est tertiu idus nouembf Inc. epistula eiusdem (add. 8. 1. sulpicii) Seueri V, Expl. liber primus de uita sci Martini epi et confessoris. Inc. epistola Seueri ad eusebium presbiterum postea episcopum A, item F sed hie om. uerbis de uita — confessoris. )