Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

obstupefactus ille conuocat ceteros, ipse etiam Clarus adcurrit, adhibitoque lumine uestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut uelleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis adtrectata non aliud quam uestis uidebatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet.

itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi inluxit dies, adprehensum dextera ad Martinum trahere uolebat, bene conscius inludi illum diaboli arte non posse.

tum uero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.

unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.

Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.

quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo inlusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum uidimus.

plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam extitisse, qui se Iohannen esse iactitauerit. ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi aduentum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur. [*]( 1 deinde v II Sabacium nomine F, om. ABMQV et 4 codd. Gisel. 2 ei otn. A 3 adcurrit V corr. ex occurrit 5 mollitiae candore exnimio V 6 curiosis BFMV: curiosius Av 8 insistere BMV: instare AFv 9 ei A II id BY: om. AFv 10 At ubi AFc 11 trahere ad martinum AFv || uolebant bene conscii ed. Ald. prob. dePrato 12 tuncAF 13 cum V solus ex notis 16 fantaaiam AFF: phantasiam v 17 ant tegere om. M 18 hispania BMV: hispaniis AFro (in hisp. iuuenem fuisse A) 21 addidit se Ch. esse (sine diceret) B 22 nomine rufos e 23 Deum MV: dominum AFv || postea episcopatus V 24 nobis e fratribus AFv 25 Johannen V: iohannS AF, Joannem v 26 iactitarit A, iactitaret Fr 27 anteehristi V )

134

Non praetereundum autem uidetur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptauerit. quodam enim die praemissa prece et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate adsumpti fulgoris inluderet, ueste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro inlitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit.

cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: \'agnosce\' inquit, (Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi uolui\\