Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se uocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit.

obstupefactus ille conuocat ceteros, ipse etiam Clarus adcurrit, adhibitoque lumine uestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut uelleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis adtrectata non aliud quam uestis uidebatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet.

itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi inluxit dies, adprehensum dextera ad Martinum trahere uolebat, bene conscius inludi illum diaboli arte non posse.

tum uero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.

unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.

Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.