Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quae res apud Arborium in tantum ualuit, ut statim puellam Deo uouerit et perpetuae uirginitati dicarit: profectusque ad Martinum puellam ei, praesens uirtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino habitu uirginitatis inposito passus est consecrari.

Paulinus magni uir postmodum futurus exempli, cum oculum grauiter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.

ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo deuolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis uulneribus esset adfectus, cum exanimis iaceret in cellula et inmodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus uisus est eluere uulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire liuores: adque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.

sed longum est ire per singula: sufficiant haec uel pauca de plurimis, satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere ueritatem et in multis uitare fastidium.

Adque ut minora tantis inseram — quamuis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam deprauata omnia adque corrupta [*]( cum aut digitis — inditae sunt AF, nam aut digitis - inditae 11 27 porsaepe AFv II fugauerunt V: effagauerunt ÅFv 2 quartanis BM 4 accessu BM, ut uidetur: accensu, AF, itetn V, sed in hoc s manu posteriore in rasura scripta est. Retinuimus lectionem uulgatam, cum salt- locutio accessio febris vulgaris sit, sed rasura in V probabiie fit Sulpicium scripsisse in ipso accentu (i. e. incremento) ardoris, cuius locutionis haec similia accentus hiemis, doloris etc. in lexicis adferuntwr II febris fugata F 6 uoueret A II uirginitatis V II dicaret AFV II profectus F pr. m. 7 praesens ob uirtutem AFQ II quae] per quas F m. 2 in ras. 10 Paulinus magni uir V: Faulinus uero uir magni AFv 12 pinicillo V, peniculo AFv 14 caenaculo F, coenaculo v 15 grados V et pr. m. F 16 et] nec V; an nec raodicis ? 17 unguedine V: unguento BM, unguine AFro 18 superlinire linores BMV: membra contingere AFv 19 sed BMV: sed quia AFv 21 excellentioribus F 23 inferam\' F (sed uirgula uidetur a 2 m.) )

129
sunt, paene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam —, cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii uirum et bellorum ciuilium uictoria elatum, plures ex diuersis orbis partibus episcopi conuenissent et foeda circa principem omnium adulatio notaretur seque degenere inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat.

nam et si pro aliquibus regi supplicandum fuit, imperauit potius quam rogauit, et a conuiuio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum uita expulisset.