Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interea cum de motu adque impetu barbarorum subita ciuitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an uerus esset hic nuntius, fateretur.

tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum haec inmundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti ciuitas liberata est.

Apud Parisios uero, dum portam ciuitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est adque benedixit, statimque omni malo emundatus.

postero die ad ecclesiam ueniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est, quod fimbriae uestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere uirtutes.

nam digitis inligatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugauerunt.\' [*]( 1 arripuisset V: arripuit AFv 2 quosque AMV: quoscumque Fv II laniaret V 5 morsu V II minitaretnr A, minabatur FQ 10 ei exire A 1\\ reliquens V 11 egressus est M 12 metu AFQ, at u. Paulinus: Barbaricos adfert fama improba motus etc. II ciues V solus ex notis . 13 turbasset fama A II exiberi V 14 tunc AVv 15 decem de Prato: decim V, sedecim AFv || daemones Av et corr. F II secum V: om. reU. et v; cf. de Prato ad h. I. 16 dispersissent BMV: disseminassent AFv II saltim mei: saltem v et sic aliqs 17 minus] omnino V II de inruptione V: inruptionem AFv 18 media in AFv 20 aput parios V 23 emundatus AJBFV: emundatus est c 24 nec BMV: sed nec (ne F) hoc AFv 25 uestimento BM: uestimenti AFVv, uestimentis de Prato II malim cilicioue (cilicio F pr. m.) 26 nam digitis — inditae V: nam )

128