Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem euerteret, furens gentilium rusticorum in eum inruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam ceruicem percussuro praebuit.

nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque diuino metu ueniam precabatur.

nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire uoluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non conparuit.

plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis ueritatis ostensa ipsi sua templa subuerterent.