Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud diuina dirueret.

tum subito ei duo angeli hastati adque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum deuotus impleret.

ita regressus ad uicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus , dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes adque simulacra redegit in puluerem.

quo uiso rustici, cum se intellegerent diuino nutu obstupefactos adque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neclegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent. [*]( 2 obuiam F 6 operatus est F 7 leprosus A, lcbrosum cud. Berol. (Vorstii), libroso M, librosso cod. Jureti, librasao B, fort. Leproso (Giselinus tacet de suis libris) 1\\ itidem BM: idem AFv II superstitiosae religionis B et 2 codd. Gisel. 11 a Domino v 12 illut V || manus BV: manu AFv; contulit de Prato Greg. Turon. h. Franc. VIII, 12: dininam misericordiam.. flagitabat, ut quia id (BC. simulacrum) humana industria euertere non ualeret, uirtus illud diuina destrueret 16 rediret] dum iret V 17 ergo opus incoeptum F II deuotum v 18 spectantibus M, expeetantibus BV 19 fundamenta F sed ultima a in ras., fundamentum v 22 fere om. Fpr. m. || Iesum MV: in Jesum AFv (in dominum J. F) 1clamantesque F 23 dominum VI II autem V: om. AFv \\I neglegenda AF 24 nec sibi nec aliis adesse de Prato: nec sibi adesse V, sibi adesse non reU. et v; cf. Greg. Turon. h. Fr. II, 29 nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subuenire, et II, 31 coepit ei insinuare ut.. idola negligeret, quae neque sibi neque aliis prodesse possent 1\\ posset V, possunt A )

125

Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem euerteret, furens gentilium rusticorum in eum inruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam ceruicem percussuro praebuit.

nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque diuino metu ueniam precabatur.

nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire uoluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non conparuit.

plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis ueritatis ostensa ipsi sua templa subuerterent.