Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.

Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut [*]( 6 Aen. I, 729. 30 II Par. 36. ) [*]( 4 defuerat P 5 Beli b: bella P 6 cnina — meminit Sigonio glossema uidebatur 10 Daniele b 14 ut I ut es illud P II accyri P, acoersi b 18 sueta P: om. b; aliquid deesse recte Vorstius senserat II inferri P et Vorgtnu: inferre b 21 Danieli b 23 ues tia P 28 Danielo om. P, Danieli b 31 restuere P )

64
pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab aedificando deterriti:

etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis uiribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere.

ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperauerint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.

postDariumMedum, quem duodeuiginti annos regnasse significauimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est. Scythis bellum inferens in proelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat.