Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius meminit, ex sere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui uesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent.

igitur Cyrus cumDanielo familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum uiuentis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur.

Daniel ridens hominis errorem negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. acciri ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, quis inpensa consumeret, cum Daniel uir -prudentia insignis -minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet.

tum illi connsiparatodolo suetainfern et obsignari a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persoluerent, dum eadem conditio Danielo maneret.

itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pauimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus uestigia proderent. igitur postero die rex templum ingressus animaduertit absumpta, quae idolo apponi iusserat.

tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.

Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut [*]( 6 Aen. I, 729. 30 II Par. 36. ) [*]( 4 defuerat P 5 Beli b: bella P 6 cnina — meminit Sigonio glossema uidebatur 10 Daniele b 14 ut I ut es illud P II accyri P, acoersi b 18 sueta P: om. b; aliquid deesse recte Vorstius senserat II inferri P et Vorgtnu: inferre b 21 Danieli b 23 ues tia P 28 Danielo om. P, Danieli b 31 restuere P )

64
pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab aedificando deterriti: