Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Hunc Cyrus, ex filia, nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est.

Babylonii quoque in potestatem ditionemque eius concessere. igitur [*]( 21 Dan. 7-10. 28 Esra 1. Jer. 25. II Par. 36. ) [*]( 2 regnumque b 11 Danielem b 8 inuidia Giselinus: iniudęa P, in Judaea b 9 compellant malebat de Prato coll. Seueri dial. 2, 6 10 deum P, ut coniecit de Prato : Dominum b 11 id olario P 18 feram P 19 haberi P: haberi coepit b II aritiquato P 24 anticristum P 25 si quia b 26 duo de xx P 27 astyagis P 30 potestatem et ditionemq. P )

63
initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in solum patrium redeundi, sacra etiam uasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit. itaque pauci tum in Iudaeam regressi: ceteris redeundi animus an facultas defuerit parum comperimus.

erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius meminit, ex sere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui uesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent.

igitur Cyrus cumDanielo familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum uiuentis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur.

Daniel ridens hominis errorem negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu. acciri ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, quis inpensa consumeret, cum Daniel uir -prudentia insignis -minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet.

tum illi connsiparatodolo suetainfern et obsignari a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persoluerent, dum eadem conditio Danielo maneret.

itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pauimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus uestigia proderent. igitur postero die rex templum ingressus animaduertit absumpta, quae idolo apponi iusserat.

tum Daniel occultam fraudem uestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis, subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant deuorasse. ita omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum atque arbitrio eius dirutum.