Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia eius Procula, de qua fuit in sermone hominum Priscilliani stupro grauidam partum sibi graminibus abegisse.

hi ubi Romam peruenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem eius admissi sunt. regressi Mediolanum aeque aduersantem sibi Ambrosium reppererunt.

tum uertere consilia, ut, quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. ita corrupto Macedonio, tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis, quae prius decreta erant, restitui ecclesiis iubebantur.

hoc freti Instantius et Priscillianus repetiuere Hispanias; nam Saluianus in urbe obierat: ac tum sine ullo certamine ecclesias, qui bus praefuerant, recepere.

Verum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit, quia haeretici corrupto V oluentio proconsule uires suas [*]( 4 certamina om. b 9 Actum P, At tum b 11 Aquitaniam b 15 Delphinum h II euchrotiae P, ut em. de Prato : Euchrociae h, et sic infra 17 cum feminis atque alienis etiam moribus coni. de Prato 21 conspectu P 22 ęquê P 24 tempestatS P 26 tum P, ut coni. Sigonius: cum b 27 restoi P 31 Ithacio Baronius: itachio P, Trachio b, Idacio Sigonius 32 Viucntio Baronius )

102
confirmauerant.

quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator ecclesiarum reus postulatus, iussusque per atrocem executionem deduci trepidus profugit ad Gallias: ibi Gregorium praefectum adiit. qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores iubet ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis uiam ambiendi praecluderet.

sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi uenalia erant. igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, optinent, ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum uicario deferretur: nam iam proconsulem habere desierant:

missique a magistro officiales, qui Ithacium tum in Treueris agentem ad Hispanias retraherent. quos ille callide frustratus, ac postea per Britannium episcopum defensus illusit.

iam tum rumor incesserat clemens, Maximum intra Britannias sumpsisse imperium ac breui in Gallias erupturum. ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis , noui imperatoris aduentum expectare: interim sibi nihil agitandum.