Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur post multa inter eos nec digna memoratu certamina apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere.

uerum haeretici committere se iudicio non ausi: in absentes tamen lata sententia damnatique Instantius et Saluianus episcopi, Helpidius et Priscillianus laici.

additum etiam ut, si qui damnatos in communionem recepisset, sciret in se eandem sententiam promendam. atque id Ithacio t Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret et maximeHyginum extra communionem faceret, qui, cumprimus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter deprauatus in communionem eos recepisset.

interim Instantius et Saluianus damnati iudicio sacerdotum Priscillianum etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas uires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.

tum uero Y dacius atque Ithacius acrius instare, [*]( 6 quoad Hyginus de Prato: quoadyginus P, Quo Adyginus b 7 comperto, ad Idatium emeritae aetatis sacerdotem refert b II ydatium P (et sic infra): Idatium uulgo 11 nee Vonck: ct Pb 14 tamen P: tum b 15 episcopi Drttsius: cps P; cf II, .39, 7 16 si quis b 17 Itacins (non Ithacius) scribendum esse docere conati sunt Florez et Giruesius Hispani 1\\ OBsoDobensi (uel Oxomensi) Sigonim; illud (uel Ossonubensi) uerisimilius uidetur et plerorumque historicorum Msensum tulit 19 et addidi, maximeque b 1\\ yginum P II extra communioncm faceret b : commnnions (sed - erasum) faceret P, fort. communione arceret (uel secemeret) 24 caesar augnstina synodll P 25 labilensi P, em. Sigonius 27 ydatius atque jthatins P )

101
arbitrantes posse inter initia malum comprimi: sed parum sanis consiliis saeculares iudices adeunt, ut eorum decretis atque executionibus haeretici urbibus pellerentur.

igitur post multa et foeda certamina Ydacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo uniuersi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli iubebantur.

quo comperto Gnostici diffisi rebus suis, non ausi iudicio certare, sponte cessere, qui episcopi uidebantur: ceteros metus dispersit.