Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

dein conceptae a Foegadio et Seruatione professiones edi coepere: in quis primum damnatus Arrius totaque eius perfidia ceterum etiam patri aequalis et sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur.

tum Valens tamquam nostros adiuuans subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus, filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis. etenim his uerbis, quibus similis esse ceteris creaturis [*]( 3 constantissimus P: constantissimusque b (constantissimi - habebantur coni. de Prato) 4 Foegadius P: Faegadius b et sic postea; alias audit nomen Phoebadius 10 enimuero de Prato : etenim ueroP 14 proftciebat BC. Foegadius Sigoniuв 15 affirmantes] \'haec quasi absodute po- sita pro Valente ot V. affirmantibus\' de Prato; ipse malim affirmant 17 et quia de Prato: ut quis P, ecquis Sigonius, aut quis Baronius 20 addanda P 24 feruatione P 25 damnatur b 26 ceterum de Prato: coetem\' (sic) P, ceterum non b II aequalis b : om. P ) [*]( 7 )

98
filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur.

ita neutra pars uicisse se penitus aut uictam putare poterat, quia fides ipsa pro Arrianis, professiones uero postea adiectae pro nostris erant, praeter illam, quam Valens anbiunIerat, quae tum non intellecta sero demum animaduersa est. hoc uero modo concilium dimissum, bono initio foedo exitu consummatum.

Igitur Arriani rebus nimium prospere et secundum uota fluentibus Constantinopolim ad imperatorem concurrunt: ibi repertos Seleuciensis synodi legatos ui regia compellunt, exemplo Occidentalium prauam illam fidem recipere.

plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame etiam uexati captiuam conscientiam dedere. multi constantius renitentes adempto episcopatu in exilium detrusi atque in eorum locum alii dati. ita optimis sacerdotibus aut metu territis aut exilio deductis perfidiae paucorum cuncti concesserant.

aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris uoluntatem, si forsitan redire ad exilium iuberetur. is ubi extremum fidei periculum animaduertit, Occidentalibus deceptis Orientales per seelus uinci, tribus libellis publice datis audientiam regis poposcit, ut de fide coram aduersariis disceptaret.

id uero Arriani maximo opere abnuere. postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis redire ad Gallias iubetur, absque exilii indulgentia.