Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed hi quanto pauciores, tanto ualidiores erant. constantissimus inter eos habebatur noster FoegadiuB et Seruatio Tungrorum episcopus. hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur ac lacrimans obtestatur, mitiora uti consulerent. clausos intra unam urbem episcopos iam septimum mensem agere, iniuria hiemis et inopia confectis nullam spem reuersionis dari: quis tandem esset finis ?

sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. enimuero Foegadius paratum se exilio atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri: se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum.

ita in hoc certamine aliquot dies tracti: ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractior, ad extremum proposita conditione euincitur.

namque Valens et Vrsatius affirmantes, praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari: et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret?