Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur lecta in ecclesia epistola populus auersatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe [*]( 1 anxo P 5 est solitus b 11 tum b: cum P /I bitteras P: Buteras b, Biterras Sigonius, ut Hilarius quoque habet 13 ac tum P: nec tum b; cf. de Prato ad h. l. 14 iudicum de Prato: iudicium Pb 20 Caralis P et edd., adhaesit s ex sequenti uoce II episcopis P, fort. JWo episcopi s = sunt 26 infectam P: refertam b II ei P: ca b 27 proferent P 28 ct ipsa] fort. ipsi 29 catecuminus P 30 lecta - auersatus P: lectam in Ecclesia epistolam populus auersatur b )

93
pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus snbrogatur.

Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictauorum episcopi dantur exilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis uiribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur.

sed Arrianis optimum uisum praestantissimos uiros a certamine submouere. ita pulsi in exilium, quos supra memorauimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberius paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas.

ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere prouinciis frequentatos.

Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant ueritati.

nam ubi όμοούσιοverat scriptum, quod est unius substantiae, illi όμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret : ut uerbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis ueritatem.