Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam [*]( 1 constantio P : Constantino b 4 qui etiam scripsi: quia etiam P II probatur P: probabatur b 7 Vrsacius de Prato 14 fidei P: fidei esse b 17 fuerit P 20 ut P: quod b II fuisse P 21 quam ininste Marcellus malebat de Prato 22 haereticuB esse b 23 assator P 26 miBcnnt P II fofotini P 28 imperitorum de Prato : imperatorum Pb II prostruentes corr. 1 m. in pstruentes P 31 non P: nec malebat de Prato )

91
ut Athanasium ecclesia submouerent, qui semper eis uelut murus obstiterat: quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.

sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem. Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione studia partium concesserant: pauci, quibus fides cara et ueritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt: inter quos Paulinus, episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.

Tum uero Arriani, ubi doli parum processerant, ui agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi prauis adulationibus deuinxerant. quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant:

nam . omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum coniurauerant.

sed principes mali istius habebantur a Singiduno Yrsatins, Valens a Mursa, Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli.

hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus.

nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum Valens callide per .. suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante.capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset.

itaque paucis, qui [*]( 15 Hilarii fragm. n (ex epist. Sardic. synodi). ) [*]( 2 concessuros Vorstius, ut est paulo post u. 5 3 arrios P: Arrium b 6 concesserunt coni. de Prato 6 portior P 9 de A. non praebere Giselinus 11 quodlibet b 12 deuixerant P 15 in perfidiam Vorstius 16 mursia P, em. de Prato II ab Heraclia b 18 menofantus P, ut cosi. de Prato : Menophanes b II Laodicea b II Neronopoli Sigonius (sed ille Neronipoli): Neapoli Pb. Jeropoli cod. Hilarii 20 obnixius P 21 mursam P: Morsam b 22 constantiùs (sed - eras.) P: Constantinus b 22 conspectu P 25 per agros (uel campum) auos de Prato, ipse malim per uiam suos )

92
circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reuerentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit.

facilis ad credendum imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse.