Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interfecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc uerecundiam, ut tanti uiri iudicio notatus sponte concederet.

ceterum antea innocens, postea deprauatus, uideri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istiusmodi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subuertere.

etenim eis color quidam subpetere uidebatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii indicio esse haereticus probaretur.

namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor extiterat: Photinus uero nonam haeresim iam ante protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat.

igitur Arriani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino uera sensissent.

uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam [*]( 1 constantio P : Constantino b 4 qui etiam scripsi: quia etiam P II probatur P: probabatur b 7 Vrsacius de Prato 14 fidei P: fidei esse b 17 fuerit P 20 ut P: quod b II fuisse P 21 quam ininste Marcellus malebat de Prato 22 haereticuB esse b 23 assator P 26 miBcnnt P II fofotini P 28 imperitorum de Prato : imperatorum Pb II prostruentes corr. 1 m. in pstruentes P 31 non P: nec malebat de Prato )

91
ut Athanasium ecclesia submouerent, qui semper eis uelut murus obstiterat: quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.

sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem. Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione studia partium concesserant: pauci, quibus fides cara et ueritas potior erat, iniustum iudicium non receperunt: inter quos Paulinus, episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.