Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

synodus congregata iam Constantio imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque episcopatui redditur: nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur.

uerum tamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Vrsatius et Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem uiderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae urbis episcopo ueniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.

Interfecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a communione suspendit. habuitque ille hanc uerecundiam, ut tanti uiri iudicio notatus sponte concederet.

ceterum antea innocens, postea deprauatus, uideri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat iudicatum. nacti ergo Arriani istiusmodi occasionem conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subuertere.

etenim eis color quidam subpetere uidebatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii indicio esse haereticus probaretur.