Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed finis persecutionis illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit.

sane tum Licinius, qui aduersum Constantinum de imperio certauit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur: adeo res leuioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum uulnera perueniret.

exinde tranquillis rebus pace perfruimur: neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris uocibus decem plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita cum iam VIIII fuerint, quae superest ultima erit.

hoc temporum tractu mirum est quantum inualuerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata.

namque Helena, mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protriuit: mox usa regni uiribus basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit.

illud mirum, quod locus ille, in quo postremum institerant diuina uestigia, cum in caelum Dominus nube sublatus, continuari pauimento cum reliqua stratorum parte non potuit, siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus.