Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia refertur, capta uero C milia ac uenundata.

fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis euerteret. etenim nonnullis uidebatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri, quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet.

at contra alii et Titus ipse euertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram.

ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima templi euersio et postrema Iudaeorum captiuitas, qua extorres . patria per orbem terrarum dispersi cernuntur , cotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captiuitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX annos seruitutis poenam pependerunt.

Interiecto dein tempore Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem apostolum atque euangelistam in Pathmum insulam relegauit: ubi ille arcanis sibi mysteriis reuelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit. non multo deinde interuallo tertia persecutio per Traianum fuit.