Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

namque eo tempore diuina apud urbem religio inualuerat, Petro ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto prae- - sidis iudicio Caesarem appellauerat, Romam deducto: ad quem tum audiendum plures conueniebant, qui ueritate intellecta uirtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad cultum Dei se conferebant.

etenim tum illustris illa aduersus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis euolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram populo inspectante disruptus est.

Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed opinio omnium inuidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam mnovandae urbis quaesisse.

neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. igitur uertit inuidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones: quin et nonae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi aut flamma usti, plerique in id reseruati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.

hoc initio in Christianos saeuiri coeptum. post etiam datis legibus religio uetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati:

quorum um ceruix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, [*](19 Tac. ann. 15, 40 sqq. ) [*](1 denuberet P (ut est ita Tae. Ann. 15, 37 extr.): nnberet b 2 thorue b 3 conspicuntur P 8 praesidis P, ut uoluercU Stgonius: prae- auliB b 11 ediderant Pb: ediderunt edd. complures 13 symonem P 13 congreaio P 15 dilapsna P 21 afficiebat P 27 latis legibus Sigonius 28 Christiano Nic. Heinsius ad Ovid. ep. Heroid. 14, 64 29 dampnati P ) [*]( 6* )

84
praesidis sui Festi Flori iniurias non ferentes, rebellare coeperunt. aduersus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus multis grauibusque proeliis deuictos coegit intra muros Hierosolymae confugere.

interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum inuisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciuerit: certe corpus illius nonrepertum.

unde creditur, etiam si se gladio ipse trangfixerit, curato uulnere eius seruatus, secundum illud, quod de eo scriptum est: et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.