Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam aduentante Christo necesse erat secundum uaticinia prophetarum suis eos ducibus priuari, ne quid ultra Christum expectarent.

sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et xxx, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, vm Kai. Ianuarias.

uerum haec, quae euangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exequar.

Herodes post natiuitatem Domini regnauit annos IIII: nam omne imperii eius tempus vu et xxx anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis xx et IIII.

hoc regnante, anno regni eius octauo et decimo, Dominus cruci fixus est FuSo Gemino et Rubellio Gemmo consulibus: a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII.