Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum uinctum Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit: impositoludaeis stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam [*]( 5 Jonathan b II symon P 6 id enim;- populo scripsi: et id enim et tnti et a suis et a populo P, id enim ei tum a suis, tum et a populo b (Dru- stus: a regibus eius loco quod est a populo Ro.) 8 ptolomei P 11 annos vi et xx r. potitus Qiselinus : anno vr et xx rerum potitus est P 12 aristobolus P 15 filius] \'immo frater, ut ex Josepho liqueV dePrato 18 Salina P, ut coni. Brusius: Solina b n alexandria P 19 prim\'ū (t. e. primusum) P 20 moi aristobolo P 23 aderat P II introrsum P: ultrorsum b 24 nincendi P: incendii aliquot edd. recentt. 25 excipit malebat de Prato 26 ernta P: arce b II uinctum Sigonius : nictum P, cf. Jos. Ant. 14, 8. Flor. 1, 41, 30 etc. 27 impositoque b 28 ascolonitem P, itemp. 82, 3 ascolonitae ) [*]( .. 6 )

82
Ascalonitem praeposuit.

Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus, dum aduersum Parthos bellum gerit, capitur.

Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam aduentante Christo necesse erat secundum uaticinia prophetarum suis eos ducibus priuari, ne quid ultra Christum expectarent.

sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et xxx, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, vm Kai. Ianuarias.

uerum haec, quae euangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exequar.

Herodes post natiuitatem Domini regnauit annos IIII: nam omne imperii eius tempus vu et xxx anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis xx et IIII.