Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed tamen omnibus metu ac clade affectis — uectigalia cessauerant. quibus rebus aestuans — etenim ipse olim omnibus regibus opulentior suomet scelere inopiam persenserat — copias cum Lysia partitur eique Syriam et bellum aduersus Iudaeos committit, ipse in Persas ad cogenda uectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem: his XL milia peditum, vn equitum data.

ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem intulerunt. tum ludas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo descenderent in proelium: Deo fretis nihil inuictum fore: saepe antea a paucioribus aduersum plures bene pugnatum.

ieiunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum: fusae hostium copiae, ludas castris potitus multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de uictoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captiuos mercandi, praedae fuere.

haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani exercitu Iudaeos aggreditur: uictus Antiochiam se recepit.