Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Namque primum sub rege Seleuco, Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, uirum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiuerat.

interiecto deinde tempore Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit, augmentum stipendii pollioena, si sibi summum sacerdotium traderetur.

et quamquam insolitum neque ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus, aeger auaritia, facile superatus est. ita depulso Onia Iasoni sacerdotium mandatum.

is foede admodum ciues patriamque lacerauit. dein cum per Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni uia, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus sacerdotium obtinuerat.

nec multo post, cum promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason profugus patria excessit.