Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tantum ex illo quondam inmani numero frequentibus bellis absumptum aut captiuitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, ccc et xx milia uirorum armauerant. a Deo ob peccatum [*]( 10 Neh. 2. 20 Neh. 3 sqq. ) [*]( 2 ritu de Prato: ritO Pb 5 Nehemias Drusius 6 artarxersi P 10 misericordiamque b 14 et sexaginta Sigonius 20 cum flagrante] conflagrante P 22 Judaeos b II dispositis b: depositis P 24 muro Sigomus addidit, possis etiam opere 25 dimensus Gcdesinius et Giselium: dimissus P 31 CLXXX Sigonius II a Dco de Prato: adeo edd. priores )

67
internecioni et captiuitati datae ad hanc usque paucitatem donenerant.

sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem uero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dis*persae numquam in solum patrium regressae, hodieque barba*rarum gentium imperiis continentur. sed consummatio restitutae urbis xxx et n imperii Artaxersis anno refertur.

a quo tempore usque ad Christi eruoem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni cccxc et vm: ceterum a restitutione templi usque is euersionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesaram consummata est, anni cccc LXXX et m.

praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in euersionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiauerat. a die autem captiuitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae ciuitatis fuerunt anni CCLX.

In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur: quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur.