Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

igitur annis grauior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et gentibus fratri praeponitur.

quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris [*]( 7 Gen. 25. 8 I Paral. 1, 32. 13 Gen. 25. 19 Gen. 26. 23Gen.27. 28 Gen. 28. ) [*]( 1 is P: eum b 2 exequerentur b 5 Nahore b 7 Ceturam Drusius 8 paralipomenonis concnbina edicitur P 12 sepulcro P, sed ead. m. sepulchro corr. 15 Domini b 16 minoris Barthius: minori Pb 17 setis Pb 19 incesserat P: terras incesserat b \\I Gerara Sigonius 20 concessit malebat Vorstius 25 se b: om. P 27 queis b 29 amonitus P )

10
consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere.

ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum uidisse traditur: atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit: uouitque, si rebus prosperis reuertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum.

inde se ad Laban fratrem matris contulit: quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.

Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel: sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore uirginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum seruitio se mancipauit.

sed impleto tempore, Lia ei supponitur: ac rursum septennii seruitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus.

filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina: Ruben, Symeon, Leui, ludas, Isachar, Zabulon, Dina: ex ancilla uero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit.

tum Iacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem pecorum mercedem seruitii dedisset, obque id parum sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est uigesimopostfereanno, quam aduenerat. Rachel uiro inscio patris idola furto abstulit: qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret.

inde digressus Iacob uidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum [*]( 6 Gen. 29. 15 Gen. 29. 30. 18 Gen. 31. 24 Gen. 32. 33. ) [*]( 1 suam in P deesse falso tradidit de Prato 4 properis P 5 domfi P, addita s sup. 11 ead. manu II dei P, ut coni. Drusius: Domini b\' 6 Domino b 9 pulchra P: pulchra fuisse b 10 in matrimonium Vorstius coil. I, 11. 34. 35; at cf. I, 43 11 mancipatil P 12 septennii P, ut coni. G. Fabricius: septem in b 15 Symeon P: Simeon edd. cf. LXX 16 lię P, ut coni. Giselinus: hae b II neptalin Pb 17 desperato iam partu b 19 in mercedem malebat Vonck j) obque id P: ob quae b 20 gener Iacob glossema uidetur 21 p\' (i. e. post) P: primo b || uiro 6: uero P 23 pace facta b: patefacta P 24 obtestus P II superduceret de Prato: perduceret P, superinduceret b; cf. Capitolini Anton. phil. c. 29 extr. ne tot liberis superduccret nouercam, Sulp. Viet. inst. rhet. 36 (Rhett. lat. p. 333 ed. Lips.) nouercam filio superduxit 25 Domini b )

11
praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem explorauit. tum ille obuiam fratri processit: nec tamen Iacob se ultra fratri credidit.