Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio uel praedae fastidium relinqui a uictoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat. [*]( 10 Jer. 37 sqq. 13 IV Reg. 25. H Par. 36. ) [*]( 4 nouem b: nn. P, cf. IV Reg. 25,1. 6 Jeremiam b II qaiaam saepius P 7 consuluit malebat de Prato 10 carcere P 13 non est ausus b II hiedem P 14 coenoque b 16 principibus mitior Vorstius coni. 19 famia P 21 babilonam P 22 Nabuzardan Pb: Nebuzardan aliquot editt. posteriores 26 uel] sic P, non et, ut ait de Prato II relinqui P, ut coni. Oiselintu et Sigonius: reliqui b 28 praeesee] pracee P (pro praeêê) 29 erat. EXPLICIT SACROBV CHRONICORV LIBER PRIMVS. INCIPIT SECVNDVS . LEGE FELICITER . P . )

56

Captiuitatis tempora prophetarum uaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conseruandam legem perseuerantia et in absolutione Susannae diuino consilio ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur.

hic sub rege Ioachim captus deductusque Babylonam paruus admodum puer: postea ob elegantiam uultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias.

sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur.

causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur maioris decoris sibi [uultus ex:leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque dictis affuit, ita ut minime eorum uultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et [*]( 7 Dan. 1. ) [*]( 2 egregiam — perseuerantiara P, em. de Prato (Maiime itaque Danielis egregiam ad c. 1. perseuerantiam, et in abaolutionem S. diuino consilio, caeteraque ab eo gesta ordine persequemur b) 3 absolutionS P, em. Hofmeister et de Prato 11 suBsanne P 4 quae iam ordine scripsi: quae in ordine P 5 Joacim Sigonius 11 babalonam P 6 eligantiam P 7 Ananias b, item infra c. 3 8 delicatoribus P 11 asphane eununcho P 9 patriarum Sigonius, at u. II, 12, 6 II memo. ne P 11 uescerentur Sigonius II asphanen P 13 maius P 16 in honorem et gratiam nos: in honore et gratia (sed gratia ex gratiS raswra faetum) P, in honore et gratia b )

57
disciplina breui omnibus regis proximis antelati.

per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appquita, cum impudicis non adquieuisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuuenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita: iudicio populi Susanna damnatur.