Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captiuitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti uinctum captumque duxit, nec multo post in uinculis diem functus est.

Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio uictoris datus, qui postea immutato nomine loachim uocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio inuisus Deo.

igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupauit armis et per triennium iure belli uictor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatiBque inter eos imperii finibus conuenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere.

ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captiuitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo strauit: auri inmensum modum et sacra ornamenta uel publica uel privata, puberesque omnes uirilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio uictoribus fuit. quae turba inutilis seruitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata.

eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis uiribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit.

is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus: trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit. [*]( 2 IV Reg. 23. 11 IV Reg. 24. 21 IV Reg. 25. ) [*]( 1 adeptus b 2 impięta.te P 3 uictum de Prato coll. Ezech. 19, 2 sq., item Vonck 5 Eliachim Pb, em. de Prato 6 Joachis Pb, em. Vorstius cf. II, 1, 2 (Joacim Sigonius) II ioachae frater iosiae fllios P, ut coni. Drusius: Joachae fratris Josiae f. b 9 babilonius P 11 ba- bilbnam P 12 Joachis Pb, itern infra u. 23. 13 eiusdem nominis] cf. de Prato 15 internetioni P II hierusolimam P 17 uel-uel] sic P, non et—et, ut ait de Prato 18 mulieris P 20 agris b: om. P, fort. eIereendis agris colendisque II incultu P 21 Sedecias Drusius cum LXX ∑εδεxlας 24 babiloham P II coniectus eat b II tricesimum septimum Sigonius, cf. IV Eeg. 25, 27 26 solatio Pb )

55