Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ad Iosiam filium imperium deuolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura diuina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.

is cum in templo librum, uerbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem auertit.

quod ubi indultum . sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus diurnis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur uasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremauit. namque eo profani ritus inualuerant, ut soli ac lunae diuinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent.

quibus Iosias in puluerem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animaduersum est. huius octauo et decimo imperii anno Pascha celebratum.

post triennium fere aduersusNechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo uulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et uiginti. [*]( 3 II Reg. 21. 6 IV Reg. 22. 11 IV Reg. 22 sq. 25 II Par. 35. ) [*]( 2 merrmt P 3 Manassae Giselinus 4 Domino b II impotestatem P 6 Dominum b 7 amos P: Amon b 8 indeptus P: adeptus b 9 Domini negligens b 12 Helchia Pb; in LXX dicitur Xflxtag 13 uerbis P: uerbi b 17 Oldam Drusius: Ollam Pb; in LXX estvOXia, in Vulg. Holda II utpote b: ut puta P II oblegatus P 19 idoli P 20 diunos P 23 ne pulchris quidem P 26 triennium] cf. de Prato 29 annos I et XXX Vorstius coll. IV Beg. 22,1 )

54