Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei uerbis Domini annuntiasset [*]( 6 IV Reg. 1. II Par. 31. Esai. 36. 13 EsaL 37. 17 IV Reg. 19 27 IV Reg. 20. Esai. 38. ) [*]( 3 solemne b .7 sennacherim P (ut est in LXX ∑ευvαχηρεlμ): Sens nacherib b, item infra 9 etechias P (litterae t et z in P persmiles sunt) 11 excidum P 13 stlpsisse P, ut coni. Sigonim: srcppreasigse b 15 Esaiam b 16 fore b: fere P 17 tarraca (addito in extrema a apict) P: Tirchac b; in LXX estGagaxa 22 domi compositis b: cd domi positis P II reditum P 23 Dominum b 24 insolenteram P (syTlaba ter per compendium) 25 loeta P, letho b 26 Niniuen b 27 exitum P et Brusius: exitium b 28 esaias hic P || nerbis P, ut coni. dePrato: uerbum b )

53
uitae eius finem adesse, flesse rex traditur: ita xv annos prorogari sibi ad uitam meruit.

quibus peractis nono et uigesimo imperii anno decessit: regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit: ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnouit errorem, populumque adhortatus est ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnauit autem annos v et L.

Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus -est: paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumuentus periit.

Ad Iosiam filium imperium deuolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura diuina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.

is cum in templo librum, uerbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem auertit.

quod ubi indultum . sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus diurnis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur uasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremauit. namque eo profani ritus inualuerant, ut soli ac lunae diuinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent.

quibus Iosias in puluerem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animaduersum est. huius octauo et decimo imperii anno Pascha celebratum.