Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum uinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum uniuersum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas uocant. ex quibus plerique diuinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseuerantibus.

hoc bello Tobias in captiuitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem inuisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decreuit, nimirum quia eorum auxilio uictoresfrequentibus proeliis extitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum xvi annis in regno fuisset.

Huic Ezechias filius successit, multum paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captiuitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissoluerent: curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur.

ita conuersis ad religionem omnium animis Leuitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinauit celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum.

cumque dies festus [*]( 21 IV Reg. 18. II Par. 29. 28 II Par. 80. ) [*]( 1 mane P, ut coni. G. Richter: Manae b, Μαvαήμ LXX p perit b 3 pacbę P: Pache b; in LXX dicitur (IVReg. 15,22) Φαxεlας 7 et 10 Salmanassar Pb: Salmanasser edd. recentt. 9 accerseret b 13 quot P 16 AcbasPb, em. dePrato, ut est in LXX et supra c. 47 18 auxilio P: ille (illae edd. seqq.) auxilio b 19 nephariae b 21 Ezecias Drusius 24 consequuti b 25 obducte P 26 mererentur nos: merentur P, mereantur b 28 aacrificia b: sacrilegia P ) [*]( 4* )

52
adesset, dimissis per omnem terram nuntiis conuentus diem edixit: ut si qui post abductionem decem tribuum inSamaria resedissent, ad sollemne sacrum conuenirent. ita frequentissimo conuentu dies sacer publica laetitia exactus, longo post interuallo religione legitima per Ezechiam restituta.