Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

uerum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua uidebat Deum paenitentia populi placandum, nauim, quae longe diuersa regione Tharsos petebat, conscendit.

sed ubi in altum processum, nautae saeuitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploranare. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est: exceptusque a ceto [marino monstro] ac deuoratus, post triduum fere Niniuitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis,.

audita est uox prophetae: ac statim iussu regis exemploque populus uniuersus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur: iumenta itidem et diuersi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant.

ita imminens malum auersum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non affuisset, responsum, paenitentibus ueniam negari non posse.

At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memorauimus, Sella quidam interemit [*]( 1 IV Reg. 15. 7 Jon. 1 sqq. 29 IV Reg. 15. ) [*](2 duos b 4 ammanitanim P 6 azhaz P 7 id] in P 8 assure P: Assur b n Sem DrumtM: Seon Pb; cf. Genes. 10, 22 10 oitiis b: diuitiia P II queis b 12 Gomorrha b 14 Dominum b 16 Tharsis Drusim, ut LXX ii, Θαρσlς 19 coeto P II marino monstro obelo notauit Vonck 23 at statim malebat de Prato 24 abstinentur P: abstinere iubentur b 28 negare P 29 samariã P 30 Sella] ∑ελλούμ LXX in Reg. 4, 15, 10 )

51
regnumque occupauit: idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit.