Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed regnum Ioram Ieu tenuit. postOchoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnauit, mater eius Gotholia imperium occupauit, adempto nepoti imperio, etiam tum paruo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab auia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa auia redditum.

hic initio regni obseruantissimus diuini cultus fuit magnisque sumptibus templum exomauit: post adulatione principum deprauatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit: inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti inuidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. huic Amassia filius successit.

at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnauit, inuisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt.

Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum ciuile bellum intulit: uictoriam potitus multam praedam in regnum suum conuertit. id Amassiae ob delictum [*]( 10 IV Reg. 9. 13 IV Reg. 11. 20 IV Rcg. 13. 23 IV Reg. 14. II Par. 23. 26 II Par. 25. ) [*]( 1 resuscitatus b: om. P II uel quater P (scil. f, non et, ut ait de Prato): om. b; cf. Ind. uerb. 3 aquae praebitae b: aquis praebitis P 7 aduersus Syros b 8 ieu P (ut ex LXX\'Irjov coni. Drusius): Jehu b, et sic deinceps 10 post Ochoziam in I. regem G. Bichter: posito Ochozia (ochozozia P) in Judaea (iudea P) rege Pb 14 sacerdotes P: sacerdotem b; cf. 1, 50, 1 15 diuni P 16 post adulationem Pb, em. Giselinus 17 iram P: Dei iram b; cf. Chron. II, 24,18: et facta est ira contra Judam et Jerusalem II Hazael Drusius 20 Amessia (uel Amesaias) Dru- sim 22 ob que in regnum eius siris praeda fuit P, tn in b 24 Joae de Prato: Johae Pb 24 amessiae P 25 uictoriam P: uictoriaque b 26 id nos: is P, idque b j) ob Amassiae b )

49
accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines uictor ingressus idola gentis eius assumpserat.

hic nouem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis nouem et uiginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octauo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse: regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus.

qua ratione xx et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicoram auctoritati accessimus.