Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed post annum reparatis uiribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum uictus est. eo proelio cxx milia Syrorum interiere: regi uenia data, regnum ei et pristinus status concessus.

tum Achab uerbis Dei a propheta increpitus, cur abusus diuino munere hosti sibi tradito pepercisset. igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. aduersum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit, spreto Michea propheta et in uincula coniecto, cur ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae filio imperium reliquit.

Is aeger corpore cum ex ministris, qui idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obuiam se eis optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam.

tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius: isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeuiginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior.

post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens extitit: quae omnia notiora sunt quam ut stilo egeant.

ab eo uiduae filius [*](14 III Reg. 22. 19 IV Reg. 1. 28 IV Reg. 2. sqq. ) [*]( 2 cam rege orbem b 3 artis P, ut coni. Druaius: actis b; cf. b 23, 2. II, 16,1 4 et argentom b 6 a Domino b 16 Michaea b tt cur P: quod b 21 consecuram P, conBequuturam b 24 imperium P: imperio b 25 iora (pro iora) P 26 annos VIII Sigonius 28 ademptus P 29 heliseuB P, Eliseus b 30 stiio P: nostro stylo b II ab eo P: ab eo eat b .. )

48
resuscitatus, vel Syrus lepra purgatus, uel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus inuecta, uel in usum trium exercituum aquae praebitae, uel de exiguo olei inmodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens uiuendi substantia data.