Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, uir religiosisnirtutibusmerito clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos v et xx.

Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, qutra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit.

quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluuiam terrae daret, idque regi denuntiauit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non uictum hominibus, non pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat.

ea tempestate cum eremum petisset, coruis cibum ministrantibus uixit: aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.

ne admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem uiduam diuertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem expectaret.

sed cum Elias uerbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec uas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem uiduae filium mortuum Elias in uitam reduxit.