Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed e proelio reuersis multuscircaDauid fauor inuidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum inuidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit.

ac primum tribus eum fecerat, ut rem bellicam curaret: inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istiusmodi conditionem proponit: si centum praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio illius cessuram: sperabat enim iuuenem periculosa audentem facile periturum.

sed longe aliter ac ratus erat euenit: nam, ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis retulit: atque ita regis filiam in matrimonio accepit.

Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent.

sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit.

sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul aflligeretur, eique Dauid assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset.