Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum Leuita m testimonium diri racmons membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti inuidia commoueret.

quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum. haec quoque Iudicum uolumine continentur:

Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata uidetur historia.

nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.

ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni cccc et XVIIII, a mundi autem exordio anni IIII ccc et m.

quamquam ab hac supputatione nostra [*]( 4 Jud. 19. 15 Jud. 20 sq. ) [*]( 1 Eli rectius scribi monuit Drusius 5 urgente b 6 successerat scripsi: succederat P, secesserat b; cf. 1, 35, 5 8 parentes P II exorati Sigonius: exortati P, exhortati b 10 crediderunt P, em. in b 11 uerecundiae Pb, em. in ed. Colon. II patrum P 18 internetionem P 19 regnorum coni de Prato, ut est infra II sequuntur P: sequentur b 21 et 22 hystoria P 21 cum P sup. lin. sed 1 manu 23 bęli P me et paulo post 24 sed P, ut malebat Vorstius: sed quum b 25 uideo] iudęo P 27 xvnn lnselinus: vmi P 28 nii Pb: IV edd. multae perperam II in] XXIII Sigonius )

33
ceteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec m haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exequar.